- BARDESANES
- I.BARDESANESHistoricus Babylonius, Alexandri Severi temporibus floruit, de quo Porphyrius, de abstinentia l. 4. Θ῾ς Βαρδεσάνης ἀνὴς Βαβυλώνιος ἐπὶ τῶ πατέρων ἡμῶν γεγόνως, ἀνέγραψεν. Egit autem de Brachmanibus, et Samanaeis, Indorum Philosophis, quos Graeci Gymnosophistas vocant. Idem opus signat B. Hieronym. l. 2. contra Iovinianum: Bardesanes, vir Babylonius, in duo dogmata apud Indos Gymnosophistas dividit: quorum alterum appellat Brachmanas, alterum Samanaeos; qui tantae continentiae sint, ut vel pomis arborum iuxta Gangem fluvium, vel publicô oryzae, aut farinae alantur cibô: et cum Rex ad eos venerit, adorare illos solitus sit, pacemque suae provinciae in illorum precibus arbitrari sitam. Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 483. et Ionisus l. 3. Script. Hist. Phil. c. 10.II.BARDESANESValentini discipulus Mesopotamiae praesul, Syrorum linguse doctissimus, et vehemens dialecticus, adversus Valentinum et Marcionem patriâ linguâ scripsit; sed et Graece ad M. Aur. Antoninum, sub quo fuit, librum de fato, aliaque complura. Tandem, velut pretiosis mercihus onusta navis, ut Epiphan. de illo, ipse naufragium fecit, et postquam Apollonio Chalcedonensi, Imperatoris praeceptori ad apostasiam se sollicitanti fortiter restitisset diu, tandem non Valentini modo, quem prius docte refutaverat, deliria amplexus est, et mortuorum insuper resurrectionem negavit. Reliquit sectatores Bardesanistas. novorum errorum architectos, et filium Hermonium, cuius scripta ab Ephremo Edessemo confutata. Epiphan. Hear. 56. Augustin. de hear. c. 35. Baron. A. C. 175. Eusebius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.